The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 4 › Proverbs 4:26

Proverbs 4:26

Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur. + 4.26 Stabilientur. Ne levitate mentis a proposito bono movearis, unde Apostolus: Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper I Cor. 15..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Ponder the path of thy feet, and let all thy ways be established.

In Context

25Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos. + 4.25 Et palpebræ. Iter justitiæ, etc., usque ad meditando prævidere.

27Ne declines ad dexteram neque ad sinistram; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.] + 4.27 Ne declines. Dextera via bona est, etc., usque ad quod et de cæteris virtutibus et vitiis eodem modo intelligitur. Averte pedem tuum. Hoc est, ne huc vel illuc a recto devies, quia virtutes discretionem quærunt, quarum nimietas omnis in vitio est. Si averteris a malo pedem tuum. Si bona, quæ docui, Domino adjuvante, facere studueris, aderit ipse propitius conatibus tuis, ut et nunc recte ingredi, et tunc ad pacem valeas pervenire æternam.

Read all of Proverbs 4

Cross References

Psalms 37:23Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meæ.]

Psalms 119:5Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar; + 119.5 Heu mihi. CASS. Secundo de incolatu, et permistione malorum conqueritur. Acceptis sagittis et carbonibus, factus triticum, nondum est in horreo, sed in area ubi multa palea premitur; videns ergo multa mala, quæ ante non viderat clamat: Hei mihi. Nulli homini apparent mali, nisi factus sit bonus; Cum enim crevit herba, et fructum fecit, apparuerunt zizania. Prolongatus. Etsi breve tempus, desiderio nimis longum videtur. Cedar. ID. Filius Ismælis, unde Saraceni descenderunt, qui verius ab Agar dicerentur Agareni: sed a Sara, digniori et libera sibi nomen vindicaverunt, quorum uterque in tabernaculis legitur habitasse. Tabernacula Ismæl recte Cedar dicta sunt: Cedar ad Ismæl pertinet. AUG. Isaac ergo, etc., usque ad si nunc mali a bonis non possunt separari, ferendi sunt. 1

Proverbs 5:6Per semitam vitæ non ambulant; vagi sunt gressus ejus et investigabiles. + 5.6 Vagi, etc. Vagi sunt gressus hæreticorum, etc., usque ad quia una eademque cunctis est agnita per totum orbem fidelibus.

Proverbs 15:21Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos.

Proverbs 23:19Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.

Haggai 1:5Et nunc hæc dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 4:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 4:25Proverbs 4Proverbs 4:27 →