Proverbs 5:16
deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. + 5.16 Deriventur. Cum ipse servaveris, tunc et aliis prædica, et in magna auditorum amplitudine divina eloquia, juxta uniuscujusque qualitatem, dispensa.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Let thy fountains be dispersed abroad, and rivers of waters in the streets.
In Context
Cross References
Genesis 24:60imprecantes prospera sorori suæ, atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum.
Judges 12:9qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Israël:
Psalms 127:3Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ. + 127.3 Supra dorsum. CASS. Quod mali nequeunt publice omnibus, occulte singulis tentant suadere, ut qui a facie venientes viderentur a tergo non sentiantur. Prolongaverunt iniquitatem. Alias, longe a me fecerunt injustitiam suam. AUG. Qui etsi mali cum bonis in sæculo, si etiam in Ecclesia sint: ne quis tamen putet iniquitatem juxta justitiam, etsi eos porto, tamen longe est a me eorum iniquitas, ne quis ergo timeat mistos sibi malos, qui longe sunt. Dominus justus. CASS. Secunda pars, ubi agit de reprobatione persequentium. 1
Isaiah 48:21Non sitierunt in deserto, cum educeret eos: aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquæ. + 48.21 Non sitierunt. ID. De Ægypto venientibus ad litteram, etc., usque ad satiati aqua sapientiæ. Scidit petram. Petra erat Christus. Scinditur in partes sermo divinus, ut quem totum suscipere non possumus, per partes sumamus. Et fluxerunt aquæ. Unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis nostræ redemptionis, et aqua baptismi, baptismum et martyrium dedicans nobis.