Proverbs 6:23
Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ.
Cross References
Leviticus 19:17Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.
Psalms 141:5Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. + 141.5 Considerabam ad dexteram. AUG. Quam mali non videbant; et hoc est, et non erat qui cognosceret. CASS. Cum enim pateris omnia, quis novit quid attendas? AUG. Qui in dexteram attendit, videt; qui in sinistram, excæcatur. Vel, apostoli non stabant ad dexteram, quia carnali timore dispersi sunt, sed ego perstiti. Periit fuga. Tam corporis quam mentis. Et non est qui requirat. CAS. Quia nulla est consolatio, sed solus ad passionem relictus est. Periit fuga. AUG. Circumclusum se dicit. Periit fuga, quia non fugit animo, corpore licet aliquando. Circumclusus non fugit corpore, quia non potest. Fortis non fugit mente, quia non vult. Periit fuga concluso vel forti; fuga quidem, unde dicitur in Evangelio: Videt lupum venientem et fugit Joan. 10.. Ubi Dominus mercenarium vituperat. Sed alia est fuga corporis, quam Dominus permittit dicens: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam Matth. 10.. Et non est qui requirat animam. Quæritur anima aut a persecutoribus, aut a dilectoribus. Sic fuga perit duobus modis, et a capto et a forti. 1
Proverbs 4:4Et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum; custodi præcepta mea, et vives. + 4.4 Suscipiat, etc. Hujusmodi monita Salomoni a David patre data: qui Verba dierum relegit, invenit.
Proverbs 5:12Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum, + 5.12 Cur detestatus. De hæreticis specialiter patet, quia nec veterum patrum nec novorum dictis et exemplis potuerunt ab errore revocari.
Proverbs 15:31Auris quæ audit increpationes vitæ in medio sapientium commorabitur.