Proverbs 6:22
Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis. + 6.22 Cum ambulaveris. Tanta sit meditatio divinæ legis, etc., usque ad: gradiantur tecum mandata Dei, ut te instruant. Cum dormieris: in morte custodiant animam tuam, ne rapiat hostis. Cum evigilaveris in resurrectione, loquere cum eis exspectando præmia, quæ tibi, si ea servasses, promissa erant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ:
Cross References
Psalms 3:6Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. + 3.6 Ego dormivi: secundum illud: Exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus Ephes. 5.. Nihil mirum Salvatorem hæc dicere, quando multo majora pro animarum salute gessit, quo tempore a corpore abfuit, quæ in epistola catholica apud sanctum Petrum recensentur: Quando iis qui erant in carcere, spiritibus profectas prædicavit, qui increduli aliquando fuerant I Petr. 3.. 1
Psalms 43:3Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos, et expulisti eos. 1
Proverbs 3:23Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. + 3.23 Tunc ambulabis fiducialiter. In via nostra fiducialiter incedimus, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur: Et pes tuus non impinget. Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum Rom. 8..