Proverbs 7:16
Intexui funibus lectulum meum; stravi tapetibus pictis ex Ægypto: + 7.16 Intexui funibus lectulum. Solent lecti, etc., usque ad per quam hæretica mens sensum doctrinæ pestilentis, quasi meretrix thorum facinoris, se texuisse gloriatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I have decked my bed with coverings of tapestry, with carved works, with fine linen of Egypt.
In Context
15idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi.
Cross References
Proverbs 31:22Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum ejus. + 31.22 Stragulatam vestem. Stragulata vestis est quæ variante textura, solet confici firmissima, etc., usque ad byssinæ enim justificationes sanctorum sunt.
Song of Solomon 3:7En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël, + 3.7 En lectulum. Priori amice miranti respondet gentilitas determinans, quo ascendat, quia scilicet ad lectulum, et per quid ascendat, quia scilicet media fercula sunt charitate constrata, et probat se in eamdem sponsi dilectionem accessisse, in qua prior est: quia similiter habet nuptialem apparatum, et prædicatores habet, quos Deus ad nos non misisset, nisi eos præelegisset. En lectulum. Lectulus veri pacifici, æterna beatitudo, in qua rex cum sanctis quiescit, ad quem Ecclesia per desertum partim quotidie pervenit, tandem perfecte perveniet. Vel etiam lectulus Dei est in præsenti quieta conversatio sanctorum. Utrumque lectum ambiunt fortissimi: quia et præsentem quietem, et pacem Ecclesiæ prædicatores contra incursus tuentur, et internam patriæ cœlestis quietem quique perfectiores fixa intentione speculantur. Isræl. Id est vir videns Deum, quo nomine juste vocantur omnes, qui ad divinæ visionis gaudia tendunt. Inter quos fortissimi sunt, qui vel cœlestis dono speculationis sublimantur, vel prædicationis ministerium suscipiunt.
Ezekiel 27:7Byssus varia de Ægypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo: hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum.