Proverbs 31:22
Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum ejus. + 31.22 Stragulatam vestem. Stragulata vestis est quæ variante textura, solet confici firmissima, etc., usque ad byssinæ enim justificationes sanctorum sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
She maketh herself coverings of tapestry; her clothing is silk and purple.
In Context
Cross References
Judges 8:26et fuit pondus postulatarum inaurium, mille septingenti auri sicli, absque ornamentis, et monilibus, et veste purpurea, quibus reges Madian uti soliti erant, et præter torques aureas camelorum.
Esther 8:15Mardochæus autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et æriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit atque lætata est.
Proverbs 7:16Intexui funibus lectulum meum; stravi tapetibus pictis ex Ægypto: + 7.16 Intexui funibus lectulum. Solent lecti, etc., usque ad per quam hæretica mens sensum doctrinæ pestilentis, quasi meretrix thorum facinoris, se texuisse gloriatur.
1 Peter 3:3Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus: + 3.3 Quarum non sit. Ordo verborum est iste: quarum cultus non sit capillatura, aut aurum circumdans, aut non sit cultus vestimentorum indumenti, id est, non sint festiva vestimenta quibus induantur. Sed sit vobis ornatus homo cordis interior soli Deo notus, incorruptibilitate spiritus: spiritus dico quieti ab impugnatione vitiorum et modesti, ne superbiat, qui talis spiritus, etsi hominibus non patet, tamen in conspectu Dei est dives.
Revelation 19:14Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo. + 19.14 Vestiti byssino albo et mundo. Id est, in corporibus mundis, qui ab illicitis refrenantur, et stimulo charitatis ad bona incitantur, id est ad justitiam.