Proverbs 7:18
Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies. + 7.18 Veni, inebriemur uberibus. Doctrinæ sanctæ poculis se invicem satiandos jactant hæretici, et virtutum gratia conjungendos, donec eorum gesta lux sequatur æterna.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Come, let us take our fill of love until the morning: let us solace ourselves with loves.
In Context
19Non est enim vir in domo sua: abiit via longissima:
Cross References
Exodus 20:14Non mœchaberis. + 20.14 Non mœchaberis. ISID. Quæritur quoque quomodo differat non mœchaberis ab eo quod paulo post dicitur: Non concupisces uxorem proximi tui? In eo enim quod dictum est, non mœchaberis, poterat et illud intelligi; nisi forte in illis duobus præceptis non mœchandi, et non furandi, ipsa opera notata sint, in his vero extremis concupiscentia ipsa: quæ tantum differunt, ut aliquando mœchetur qui non concupiscit uxorem proximi, cum aliqua alia causa ipsi miscetur. Aliquando vero concupiscat, nec ei misceatur pœnam timens: et hoc fortasse lex ostendere voluit, quod utraque peccata sunt. ID. Item quæri solet utrum nomine mœchiæ etiam fornicatio teneatur, etc., usque ad atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi.
Proverbs 9:17Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior. + 9.17 Aquæ furtivæ. Sapientia palam mensam omnibus proposuit, etc., usque ad prohibita et illicita connubia dulciora esse asseverat.