Exodus 20:14
Non mœchaberis. + 20.14 Non mœchaberis. ISID. Quæritur quoque quomodo differat non mœchaberis ab eo quod paulo post dicitur: Non concupisces uxorem proximi tui? In eo enim quod dictum est, non mœchaberis, poterat et illud intelligi; nisi forte in illis duobus præceptis non mœchandi, et non furandi, ipsa opera notata sint, in his vero extremis concupiscentia ipsa: quæ tantum differunt, ut aliquando mœchetur qui non concupiscit uxorem proximi, cum aliqua alia causa ipsi miscetur. Aliquando vero concupiscat, nec ei misceatur pœnam timens: et hoc fortasse lex ostendere voluit, quod utraque peccata sunt. ID. Item quæri solet utrum nomine mœchiæ etiam fornicatio teneatur, etc., usque ad atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou shalt not commit adultery.
In Context
Cross References
Leviticus 18:20Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis. + 18.20 Cum uxore, etc. ISICH. Hic prohibetur rursus adulterium, quod etiam in decalogo prohibetur: unde apparet illa ita esse prohibita, ut etiam mortuis viris non ducant uxores, quarum prohibet turpitudinem revelari.
Numbers 5:12Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens
2 Samuel 11:4Missis itaque David nuntiis, tulit eam: quæ cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea: statimque sanctificata est ab immunditia sua,
Proverbs 2:15quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum.
Proverbs 7:18Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies. + 7.18 Veni, inebriemur uberibus. Doctrinæ sanctæ poculis se invicem satiandos jactant hæretici, et virtutum gratia conjungendos, donec eorum gesta lux sequatur æterna.
Jeremiah 29:22et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda quæ est in Babylone, dicentium: Ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne: