Proverbs 8:36
Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam; omnes qui me oderunt diligunt mortem.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But he that sinneth against me wrongeth his own soul: all they that hate me love death.
In Context
35Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.
Cross References
Proverbs 1:31Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur. + 1.31 Comedent igitur. ID. Quia vias meas ingredi noluerunt, etc., usque ad et bene tibi erit. Suisque consiliis saturabuntur. Quibus dicebant, etc., usque ad potest accipi.
Proverbs 5:11et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas:
Proverbs 12:1[Qui diligit disciplinam diligit scientiam; qui autem odit increpationes insipiens est. + 12.1 Qui bonus est, etc. Horum versiculorum connexio talis est; qui bonus est non confidit in cogitationibus suis; sed Domini gratiam quærit, ac per illam pie vivit. Qui autem in cogitationibus suis confidit, bonus esse nequit: qui enim gratiam Dei non curat quærere, in prava actione perdurat.
Proverbs 20:2Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam. + 20.2 Luxuriosa res. Sequitur.
Ezekiel 18:31Projicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum: et quare moriemini, domus Israël?
John 3:19Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. + 3.19 Hoc est autem judicium. Cur qui non credit judicatur? quia lux venit quæ excitat homines et admonet cognoscere sua mala, in quibus omnes sunt, sed alii oderunt admonentem lucem, et fugiunt, ne arguantur eorum mala quæ diligunt. Alii admoniti per lucem accusant sua mala, quod est facere veritatem et sic illuminantur. Erant enim eorum. Qui est in tenebris, et diligit lucem, non est malus, sed ille dicitur malus, et opera ejus mala, qui postquam lux venit, odit lucem et diligit mala Et hoc est quod dicit: Erant enim opera eorum mala. Opera, id est impietas, et incredulitas, et odium æternæ lucis, et nolle eam aspicere, sed velle in tenebris peccatorum remanere.