The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 3 › John 3:19

John 3:19

Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. + 3.19 Hoc est autem judicium. Cur qui non credit judicatur? quia lux venit quæ excitat homines et admonet cognoscere sua mala, in quibus omnes sunt, sed alii oderunt admonentem lucem, et fugiunt, ne arguantur eorum mala quæ diligunt. Alii admoniti per lucem accusant sua mala, quod est facere veritatem et sic illuminantur. Erant enim eorum. Qui est in tenebris, et diligit lucem, non est malus, sed ille dicitur malus, et opera ejus mala, qui postquam lux venit, odit lucem et diligit mala Et hoc est quod dicit: Erant enim opera eorum mala. Opera, id est impietas, et incredulitas, et odium æternæ lucis, et nolle eam aspicere, sed velle in tenebris peccatorum remanere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And this is the condemnation, that light is come into the world, and men loved darkness rather than light, because their deeds were evil.

In Context

18Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.

20Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus:

Read all of John 3

Cross References

Leviticus 11:16struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum: + 11.16 Struthionem. Struthio avis est, sed volare non potest, et semper circa terram est, sicut quidam Deo militantes et sæcularibus negotiis se implicantes Job XXXIX; II Tim. 2.. Noctuam. Hanc aiunt in nocte acute videre, et parum in die. Tales sunt qui Legis gloriantur contemplatione, et Evangelii lucem capere non valent. Nycticorax. In nocte tantum rapit. Tales sunt gentes noctis operibus inhiantes, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia Gal. 5.. Larum. Larus est animal tam in aqua quam in terra habitans: volat enim et natat. Huic assimilantur qui circumcisionem et baptismum venerantur. Accipitrem. Accipiter inter rapaces est aves, sed mansuescit, et rapinam cum hominibus operatur. Hunc imitantur qui mansueti videntur, sed cum potentibus et avaris atque rapacibus rapere nituntur. Mergulum et ibin. Hæc longi colli sunt, et cibum ex profunditate terræ vel aquæ ut dicitur trahunt, nec imitanda sunt. Qui enim contemplationi vacat ad superiora debet tendere, nec de inferioribus sollicitus esse.

Isaiah 30:9Populus enim ad iracundiam provocans est: et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei;

Matthew 11:20Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam: + 11.20 Tunc. Qui hactenus Judæos communiter increpavit, nunc nominatim civitates exprimit, quæ frequenter audita doctrina et visis tot signis credere noluerunt, quibus non optat mala, sed prædicit ventura

Luke 12:47Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis:

John 1:4In ipso vita erat, et vita erat lux hominum: + 1.4 Quod factum est, erat vita in ipso. AUG. Joannes Chrysostomus: Et sine ipso factum est nihil. Quod factum est. Hilarius: Sine ipso factum est nihil, quod factum est in ipso.

John 5:44Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 3:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 3:18John 3John 3:20 →