The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 9 › Proverbs 9:5

Proverbs 9:5

Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. + 9.5 Venite, comedite panem meum. In unam Christi personam junctam divinitatem et humanitatem, vel, in pane corpus, in vino sanguis ejus, quo in altari satiamur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Come, eat of my bread, and drink of the wine which I have mingled.

In Context

4Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est:

6Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.] + 9.6 Relinquite. Post oblatas epulas addit et vitæ monita, ut quos perceptis suæ incarnationis mysteriis reficit, doctrinæ pariter instruat verbis.

Read all of Proverbs 9

Cross References

Proverbs 9:17Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior. + 9.17 Aquæ furtivæ. Sapientia palam mensam omnibus proposuit, etc., usque ad prohibita et illicita connubia dulciora esse asseverat.

Isaiah 55:1[Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. + 55.1 Omnes sitientes, venite. HIER. Quia vas fictum contra Ecclesiam dixerat conterendum, et omnem linguam armatam contra scientiam Dei superandam, provocat credentes ad fluvium Dei, qui repletus est aquis. Comedite. Audiendo, loquendo, legendo, meditando, operando, corde retinendo. Divina siquidem Scriptura, et potus est, aperta: et cibus, occulta. Ipsa etiam et aqua est et panis qui de cœlo descendit. Quare appenditis argentum. Pensatis sacra eloquia, sed non refectionem. Qui solam speciem litteræ custoditis, de spirituali intelligentia pinguedinem internæ refectionis amittitis.

Matthew 26:26Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum. + 26.26 Cœnantibus autem, etc. Finitis solemnibus gaudiis veteris paschæ quæ in memoriam liberationis populi Dei de Ægypto agebantur, transit ad novum quod in sui memoriam Ecclesiam frequentare volebat. Ut videlicet pro carne agni ac sanguine, sui corporis et sanguinis sacramentum substitueret, ipsumque esse monstraret, cui juravit Dominus et non pœnitebit eum: tu es sacerdos Psal. 109., etc. Accepit. HIER. Postquam typicum pascha fuerat impletum, et agni carnes cum apostolis comederat, assumit panem. Et benedixit ac fregit. Quia hominem assumptum ita morti subdidit, ut ei immortalitatis potentiam inesse, et ideo cito resurrecturum esse monstraret. Fregit, ut ostendat corporis sui fractionem non sine sua sponte fore. Benedixit prius, quia naturam quam assumpsit cum Patre et Spiritu sancto, gratia divinæ virtutis implevit. Ideo post cœnam corpus suum dedit, quia necesse erat pascha typicum prius consummari, et sic veteri paschæ sacramenta post substitui. Nos vero pro reverentia tanti sacramenti prius reficimur Dominicæ passionis sacramentis, quam corporalibus escis.

John 6:49Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 9:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 9:4Proverbs 9Proverbs 9:6 →