Proverbs 9:6
Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.] + 9.6 Relinquite. Post oblatas epulas addit et vitæ monita, ut quos perceptis suæ incarnationis mysteriis reficit, doctrinæ pariter instruat verbis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Forsake the foolish, and live; and go in the way of understanding.
In Context
Cross References
Psalms 45:10auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. 1
Proverbs 4:11Viam sapientiæ monstrabo tibi; ducam te per semitas æquitatis: + 4.11 Per semitas æquitatis. Semitæ, id est actiones æquitatis, etc., usque ad in viam pacis dirigentur.
Proverbs 8:35Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.
Proverbs 10:17Via vitæ custodienti disciplinam; qui autem increpationes relinquit, errat.
Matthew 7:13Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. + 7.13 Intrate. Etsi difficile sit ut aliis facias quod tibi vis fieri, tamen sic faciendum est ut intremus. Per angustam. Angusta quæritur, nec ab omnibus invenitur. Nec omnes qui inveniunt per eam ingrediuntur, quia capti sæculo retrœunt. Et spatiosa. Hanc etsi non quærant, omnes tamen inveniunt, quia in ea nati. Voluptas, ut meretrix importuna, suis oblectamentis omnes invitat: et ideo multi intrant per eam.
Acts 2:40Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava. + 2.40 Testificatus est, etc., id est testificatio et exhortatio. Salvamini. Hæc est testificationis qualitas et exhortationis, sed Lucas plurima verba Petri brevi conclusit sententia. A generatione. Duæ sunt generationes, una bonorum, alia malorum.