The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 101 › Psalmorum 101:10

Psalmorum 101:10

quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam, + 101.10 Cinerem. AUG. Per cinerem et fletum pœnitentes significantur. Cinis enim et cilicium sunt arma pœnitentium. Potum. CASS. Temporalem jucunditatem. Vel desiderium patriæ pro dilatione lacrymis miscui; vel potum Scripturarum, quæ antiqua recolunt. 1

Vulgata (Latina)

In Context

9Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant: + 101.9 Tota die. CASS. Vel, in persona justi totum accipi potest. Quasi dicat, etc., usque ad vel, in dejectione reficiebar, adeo placebat mihi. 1

11a facie iræ et indignationis tuæ: quia elevans allisisti me. + 101.11 A facie iræ. CASS. Ira, ultio; indignatio, motio animi, qua indignamur etiam filiis. Ira dicitur impetus in puniendos, quæ in Deum non cadunt. Sed est antropopathos. Iræ. Unde et Dominus ait: Ira Dei manet super eos qui non credunt Joan. 3.. Non ait, veniet; sed manet, quia non tollitur, in qua natus est. 1

Read all of Psalmorum 101

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 101:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 101:9Psalmorum 101Psalmorum 101:11 →