bible.software › Psalmorum › Psalmorum 101 › Psalmorum 101:12
Psalmorum 101:12
Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui. + 101.12 Dies mei sicut umbra declinaverunt. Quia ego a vero die declinavi, similes mihi sunt declinantes dies mei. 1
Vulgata (Latina)
In Context
11a facie iræ et indignationis tuæ: quia elevans allisisti me. + 101.11 A facie iræ. CASS. Ira, ultio; indignatio, motio animi, qua indignamur etiam filiis. Ira dicitur impetus in puniendos, quæ in Deum non cadunt. Sed est antropopathos. Iræ. Unde et Dominus ait: Ira Dei manet super eos qui non credunt Joan. 3.. Non ait, veniet; sed manet, quia non tollitur, in qua natus est. 1
13Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem. + 101.13 Tu autem, etc. CASS. Tertia pars, ubi ostenditur certitudo impetrandi veniam. Jam consurgit lapsus ad prophetandum, jam pœnitens caput relevat. AUG. Memoriale promissum memorabile, de te reparatio nostra, quia tu nostri, vel nos memores tui. 1
Read all of Psalmorum 101
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 101:12