Psalmorum 101:23
in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino. + 101.23 Respondit ei in via virtutis suæ. CASS. Quarta pars, ubi, post certitudinem veniæ, dicit quod de sua brevitate ad æternitatem transeat. AUG. Respondit. Quia: Dico, ut annuntiem nomen Domini et laudem ejus in Jerusalem, etc., usque ad non contemnit, sed fructum reddit. Respondit ei. Id est, credit resurrexisse Christum. Sed quia prævidet quosdam dicturos, fuit quidem quondam Ecclesia congregans omnes in unum, sed jam desinit. Paucitatem, inquit, dierum meorum: non æternitatem illorum, ubi ero, sed temporales dies, quandiu ero in hoc sæculo. Nuntia mihi. Propter illos qui dicunt, jam non esse Ecclesiam. Non vacat vox ista, non est inanis petitio. Ipsa enim via, id est Christus, sic annuntiavit: Vobiscum sum usque ad consummationem sæculi Matth. 28.. Totum tempus usque ad finem, est illa exiguitas dierum: quia omne quod finitur exiguum est, ut inde transeatur in æternitatem. Nuntia et: 1
Vulgata (Latina)
In Context
22ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem: 1