bible.software › Psalmorum › Psalmorum 101 › Psalmorum 101:24
Psalmorum 101:24
Respondit ei in via virtutis suæ: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi: + 101.24 Ne revoces me in dimidio dierum meorum. Non sic fiat, ut hæretici dicunt, etc., usque ad sed non sunt nisi dimidii, si non addantur æterni. 1
Vulgata (Latina)
In Context
23in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino. + 101.23 Respondit ei in via virtutis suæ. CASS. Quarta pars, ubi, post certitudinem veniæ, dicit quod de sua brevitate ad æternitatem transeat. AUG. Respondit. Quia: Dico, ut annuntiem nomen Domini et laudem ejus in Jerusalem, etc., usque ad non contemnit, sed fructum reddit. Respondit ei. Id est, credit resurrexisse Christum. Sed quia prævidet quosdam dicturos, fuit quidem quondam Ecclesia congregans omnes in unum, sed jam desinit. Paucitatem, inquit, dierum meorum: non æternitatem illorum, ubi ero, sed temporales dies, quandiu ero in hoc sæculo. Nuntia mihi. Propter illos qui dicunt, jam non esse Ecclesiam. Non vacat vox ista, non est inanis petitio. Ipsa enim via, id est Christus, sic annuntiavit: Vobiscum sum usque ad consummationem sæculi Matth. 28.. Totum tempus usque ad finem, est illa exiguitas dierum: quia omne quod finitur exiguum est, ut inde transeatur in æternitatem. Nuntia et: 1
25ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui. + 101.25 In via virtutis. AUG. In fide, qua resurrexisse credit Christum. Via virtutis fuit Christus post resurrectionem, cum jam non infirmus, sed fortis, in cœlo vocat Ecclesiam. Laus fidei est, non quia credit mortuum, quod et paganus credit, sed glorificatum. Vel, breviter diffinitur religio Christiana, cum dicitur via virtutis. Vel, in generatione generationum. Est generatio generationum, quæ non transit, collecta de omnibus, id est sancti. In illa erunt anni Domini, qui non transeunt, id est æternitas Dei, quæ est ipsa substantia Dei, nihil habens mutabile. 1
Read all of Psalmorum 101
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 101:24