bible.software › Psalmorum › Psalmorum 101 › Psalmorum 101:26
Psalmorum 101:26
Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli. + 101.26 Initio tu, Domine. Quasi, ne revoces, quia ad æternitatem tendo, quam exponit, dicens: Initio tu, Domine, terram fundasti. 1
Vulgata (Latina)
In Context
25ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui. + 101.25 In via virtutis. AUG. In fide, qua resurrexisse credit Christum. Via virtutis fuit Christus post resurrectionem, cum jam non infirmus, sed fortis, in cœlo vocat Ecclesiam. Laus fidei est, non quia credit mortuum, quod et paganus credit, sed glorificatum. Vel, breviter diffinitur religio Christiana, cum dicitur via virtutis. Vel, in generatione generationum. Est generatio generationum, quæ non transit, collecta de omnibus, id est sancti. In illa erunt anni Domini, qui non transeunt, id est æternitas Dei, quæ est ipsa substantia Dei, nihil habens mutabile. 1
27Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; + 101.27 Ipsi peribunt. AUG. Ipsi cœli peribunt, de proximis terræ hoc constat; unde et Petrus: Terra autem et cœli qui nunc sunt, eodem verbo repositi sunt, igni reservati II Petr. 3.. De superioribus non est certum, sed si manent, non in se, sed in Deo manent. 1
Read all of Psalmorum 101
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 101:26