bible.software › Psalmorum › Psalmorum 101 › Psalmorum 101:27
Psalmorum 101:27
Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; + 101.27 Ipsi peribunt. AUG. Ipsi cœli peribunt, de proximis terræ hoc constat; unde et Petrus: Terra autem et cœli qui nunc sunt, eodem verbo repositi sunt, igni reservati II Petr. 3.. De superioribus non est certum, sed si manent, non in se, sed in Deo manent. 1
Vulgata (Latina)
In Context
26Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli. + 101.26 Initio tu, Domine. Quasi, ne revoces, quia ad æternitatem tendo, quam exponit, dicens: Initio tu, Domine, terram fundasti. 1
28tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. + 101.28 Et sicut opertorium mutabis eos. Cœlos accipe, qui omnia operiunt, qui etiam mutabuntur. Et anni tui non deficient. AUG. Qui erunt in generatione generationum. Sed an ibi esse poterimus? Utique, quia filii servorum tuorum habitabunt. 1
Read all of Psalmorum 101
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 101:27