The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 103 › Psalmorum 103:34

Psalmorum 103:34

Jucundum sit ei eloquium meum; ego vero delectabor in Domino. + 103.34 Jucundum sit. Alia littera: Suavis sit ei disputatio mea. AUG. Disputatio enim hominis ad Deum, est confessio peccatorum. Unde Isaia Isa. 1.. Auferte nequitias ab animabus vestris, dicite benefacere, judicate pupillo, et venite et disputemus, dicit Dominus. Disputatio ergo tua, sacrificium humilitatis tuæ, quod est Deo suave. 1

Vulgata (Latina)

In Context

33Cantabo Domino in vita mea; psallam Deo meo quamdiu sum. + 103.33 Cantabo. CASS. Tertia pars, ubi promittit se semper cantaturum. Quasi diceret: Hæc prædicta fecit Dominus, et his inspectis. In vita mea. AUG. Præsenti et futura; spei et speciei. Modo spes est vita nostra, post æterna erit. Vita vitæ mortalis, spes est vitæ immortalis. Quandiu sum. ID. Quia in illo sine fine sum, psallam quandiu sum, ne putetur alius actus illius vitæ, quam psallere: quia non potest venire in fastidium, qui laudatur, non venit in fastidium laudare; sed semper amatur, semper laudatur. 1

35Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino.] + 103.35 Benedic, anima mea, Domino. ID. Iterat quod in principio psalmi: Benedic, anima mea, Domino, per hoc innuens, quod finis bonorum similis sit principio.

Read all of Psalmorum 103

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 103:34

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 103:33Psalmorum 103Psalmorum 103:35 →