The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 105 › Psalmorum 105:11

Psalmorum 105:11

Et operuit aqua tribulantes eos; unus ex eis non remansit. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Saying, Unto thee will I give the land of Canaan, the lot of your inheritance:

In Context

10Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici. + 105.10 Redemit eos de manu. ID. Quo prætio? quasi diceret, nullo; sed in figura baptismi factum est, in quo redimimur de manu diaboli sanguine Christi; unde et mare Rubrum dixit, quod colore sanguis figurabatur. 1

12Et crediderunt verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus. + 105.12 Et crediderunt in. AUG. Ecce dura corda Judæorum, quæ non ante, sed post miracula credunt: melius fuit promittenti credere. 1

Read all of Psalmorum 105

Cross References

Genesis 13:15Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum. + 13.15 Omnem terram, etc. Non hoc solum promissum est. Non enim dictum est, Tantum terræ tibi dabo quantum vides; sed, Tibi dabo terram quam vides. Cum enim et ulterior undique dabatur, hæc præcipue dabatur quæ videbatur. Unde et addidit: Surge et perambula terram, etc., ut perambulando scilicet perveniat ad eam quam in uno loco stans videre non poterat. Significatur autem ea terra quam acceperat Isræl semen Abræ secundum carnem, non secundum fidem: quod futurum erat sicut arena maris, quia numerari non possit. Tibi dabo. Christo promittitur hæreditas omnium gentium, qui Ecclesiam suam per totum mundum diffudit, cui Pater dicit: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam Psal. 2. Et psalmo LXXI: Et dominabitur a mari usque ad mare.

Genesis 26:3et peregrinare in ea: eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.

Exodus 6:4Pepigique fœdus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 105:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 105:10Psalmorum 105Psalmorum 105:12 →