The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 105 › Psalmorum 105:12

Psalmorum 105:12

Et crediderunt verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus. + 105.12 Et crediderunt in. AUG. Ecce dura corda Judæorum, quæ non ante, sed post miracula credunt: melius fuit promittenti credere. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When they were but a few men in number; yea, very few, and strangers in it.

In Context

11Et operuit aqua tribulantes eos; unus ex eis non remansit. 1

13Cito fecerunt; obliti sunt operum ejus: et non sustinuerunt consilium ejus. + 105.13 Cito fecerunt, obliti. Tertia pars, ubi exponit peccata, quæ post exitum fecerunt: nec tamen defuit eis misericordia Dei per Moysen placati. Vel correptio, per justitiam Dei, in quosdam per Moysen vindicantis. CASS. Cito fecerunt. Summa celeritate mutati sunt, etc., usque ad distulit enim Deus dare, ut probaret eos. 1

Read all of Psalmorum 105

Cross References

Genesis 17:8Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum. + 17.8 Daboque tibi et semini tuo.

Genesis 34:30Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus: nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.

Deuteronomy 7:7Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores:

Isaiah 51:2Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.

Acts 7:5Et non dedit illi hæreditatem in ea, nec passum pedis: sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini ejus post ipsum, cum non haberet filium.

Hebrews 11:12Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis. + 11.12 Ab uno. Utero, vel Abraham emortuo. Emortuum dicit ad opus concipiendi Saræ uterum, quantum ad virum seniorem; vel dicit ipsum Abraham ad opus generandi emortuum, quantum scilicet ad seniorem feminam. Tanquam sidera. Hoc dicit quantum ad bonos, id est qui luce virtutum et multitudine comparantur sideribus. Et sicut arena. Hoc dicit quantum ad malos, id est qui instabilitate et numero comparantur arenæ. Mare est ipsa gentilitas: ora, ritus ejus; cui propinqui facti sunt aliqui Judæi, non tamen in gentilitate.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 105:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 105:11Psalmorum 105Psalmorum 105:13 →