bible.software › Psalmorum › Psalmorum 105 › Psalmorum 105:46
Psalmorum 105:46
et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos. + 105.46 In misericordias. CASS. Propter diversa dona: prophetæ, apostoli, martyres et confessores de Judæis fuerunt, quos dedit in misericordias: et hoc in conspectu omnium, cœperant eos, id est gentium, ut eos gentes mirarentur, quæ prius eos despexerunt. Vel, coram dæmonibus liberi facti, sub quibus fuere captivi. 1
Vulgata (Latina)
In Context
45Et memor fuit testamenti sui, et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ: + 105.45 Testamenti. CASS. Causa est, ne Isræl pro debito periret Testamentum Novum, ubi est adventus Domini, qui est Abrahæ promissus. Pœnituit. AUG. Quia mutavit, quod perdituros eos videbatur. CASS. Tunc pœnitet, quando nos pœnitere videt, et talis est nobis quales nos illi. AUG. Nihil quasi repentino consilio facit Deus, sed quod ab æterno præscivit. Sed mutare dicitur, quod secundum rerum causas sequi videretur, aliis causis e contra intervenientibus. Sed et causas, et quid fieret, immutabiliter prævidit. 1
47Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. + 105.47 Salvos fac nos. CASS. Sexta pars. Jam copia laudis Dei expletus precatur quod futurum vidit, ut Ecclesia de omnibus gentibus congregetur, et laudes æternas cantet. AUG. Salvos fac nos, quasi: Dedisti misericordias in conspectu omnium, etc., usque ad sequitur. Et congrega nos de nationibus. 1
Read all of Psalmorum 105
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 105:46