bible.software › Psalmorum › Psalmorum 117 › Psalmorum 117:25
Psalmorum 117:25
O Domine, salvum me fac; o Domine, bene prosperare. + 117.25 O Domine, salvum, etc. Ecce desiderium magnæ petitionis. Salvum, de clade sæculi. Prosperare, ut dolores isti vertantur in æterna gaudia. 1
Vulgata (Latina)
In Context
24Hæc est dies quam fecit Dominus; exsultemus, et lætemur in ea. + 117.24 Hæc est dies. Hic est annus jubilæus, figuraliter sub lege observatus, qui dicitur remittens, vel initians, quia tunc servi manumittebantur, possessiones dominis restituebantur: et nos hac die a servitute peccati redempti sumus, quibus est hæreditas restituta æterna. CASS. Hæc est dies. Etsi omnes fecit, hanc singulariter qua Dominus venit, in qua convenit lætari, quia diabolus jus perdidit, homo revixit; et quia hoc est, 1
26Benedictus qui venit in nomine Domini: benediximus vobis de domo Domini. + 117.26 Benedictus, etc. CASS. Quarto frequentari atria Dei suadet, de adventu Christi gaudens. AUG. Maledictus ergo qui venit in nomine suo, etc., usque ad qui erit maledictus. CASS. Benedictus. Laus de adventu, et o reliqui Christiani, nos majores quasi sacerdotes benediximus vobis, quod multum prodest, quia benediximus vobis de domo Domini. De domo. ID. Id est, Ecclesia catholica, etc., usque ad quia læta confessio post beneficia. 1
Read all of Psalmorum 117
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 117:25