The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 117 › Psalmorum 117:26

Psalmorum 117:26

Benedictus qui venit in nomine Domini: benediximus vobis de domo Domini. + 117.26 Benedictus, etc. CASS. Quarto frequentari atria Dei suadet, de adventu Christi gaudens. AUG. Maledictus ergo qui venit in nomine suo, etc., usque ad qui erit maledictus. CASS. Benedictus. Laus de adventu, et o reliqui Christiani, nos majores quasi sacerdotes benediximus vobis, quod multum prodest, quia benediximus vobis de domo Domini. De domo. ID. Id est, Ecclesia catholica, etc., usque ad quia læta confessio post beneficia. 1

Vulgata (Latina)

In Context

25O Domine, salvum me fac; o Domine, bene prosperare. + 117.25 O Domine, salvum, etc. Ecce desiderium magnæ petitionis. Salvum, de clade sæculi. Prosperare, ut dolores isti vertantur in æterna gaudia. 1

27Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris. + 117.27 Constituite diem. AUG. Magni, qui excedunt, qui mente verbum Deum apud Deum contingunt, etc., usque ad id est, ad æterna gaudia attingat. Diem solemnem. In veteri lege Deut. 10. Pascha, Pentecoste, scenophegia, tres præcipuæ solemnitates, in quibus præceptum ut nemo vacuus in conspectu Domini appareret. Vacuus est, qui in se Christum non habet, qui est fundamentum, quod nemo mutare valet. Inde est quod illis tribus solemnitatibus fidelis populus nummum offert manuali oblatione, interiorem significans. In nummo enim nomen et imago regis. Quisque ergo spiritualiter nummum offerat, ut nomen regis, id est Christi, in se habeat, a Christo Christianus dictus; et imaginem, id est animam, lumine vultus ejus insignitam Deo exibeat. Cornu altaris. CASS. Vel per altare intelligitur sacramentum corporis et sanguinis, etc., usque ad non habebit vitam æternam. Vel, altare intelligitur mens hominis; unde in lege præceptum fuit Exod. 27. fieri altare quadrangulum et concavum: ideo quadrangulum, quia mens humana quatuor virtutibus muniri debet, prudentia, justitia, fortitudine, temperantia; eadem debet esse concava ad recipiendum verbum Dei atque ignem dilectionis. Tumor enim infusa repellit; unde in Levitico præceptum est Levit. 1. vesiculam gutturis et plumam projici, quando turtur vel columba offertur. Vesicula inflationem superbiæ significat; plumæ, inanes inquisitiones sublimium; hæc ergo projice, ut sis altare concavum. 1

Read all of Psalmorum 117

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 117:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 117:25Psalmorum 117Psalmorum 117:27 →