The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 131 › Psalmorum 131:11

Psalmorum 131:11

Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. + 131.11 Juravit. CASS. Tertia pars, ubi dicit promissiones Dei factas ædificatæ Sion, id est Ecclesiæ. Et loquitur David in sua vel in totius Christi persona. Et non frustrabitur alias non pœnitebit. AUG. Pœniteri dicitur Deus, etc., usque ad in enim facis quia erraveras: ille facit, et liberat. De fructu ventris tui. Poterat dicere ex fructu femoris tui, etc., usque ad quia quos David temporaliter rexit, Christus spiritualiter. 1

Vulgata (Latina)

In Context

10Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui. + 131.10 Propter David servum. CASS. Memento: Et bene dico propter David, quia juravit Dominus David. Propter: deinde ex persona ipsius David rogantis Deum Patrem. AUG. Quia enim Christus a Judæis faciem avertit ad gentes, rogatur Pater propter reliquias, ut salvæ fiant, quod in apostolis et in aliis multis impletum est. Et ait: propter David, ac si diceret: Mei etiam memento, ut propter me Judæos funditus non repellas. 1

12Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea hæc quæ docebo eos, et filii eorum usque in sæculum sedebunt super sedem tuam. + 131.12 Si custodierint. ID. Meritum videntur facere, etc., usque ad hoc non mutatur. Et filii eorum. CASS. Si custodierint testamentum. Sedebunt super sedem tuam, id est, participes erunt tuæ beatitudinis: Ut sicut es regiæ potestatis, ita et ipsi, pro modo suo, et hoc, Usque in sæculum sæculi, id est in æternum. 1

Read all of Psalmorum 131

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 131:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 131:10Psalmorum 131Psalmorum 131:12 →