The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 131 › Psalmorum 131:10

Psalmorum 131:10

Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui. + 131.10 Propter David servum. CASS. Memento: Et bene dico propter David, quia juravit Dominus David. Propter: deinde ex persona ipsius David rogantis Deum Patrem. AUG. Quia enim Christus a Judæis faciem avertit ad gentes, rogatur Pater propter reliquias, ut salvæ fiant, quod in apostolis et in aliis multis impletum est. Et ait: propter David, ac si diceret: Mei etiam memento, ut propter me Judæos funditus non repellas. 1

Vulgata (Latina)

In Context

9Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent. + 131.9 Sacerdotes. ID. Accipit eosdem sacerdotes et sanctos, scilicet omnes fideles. Vel, per sacerdotes, significat prælatos Ecclesiæ; per sanctos, subjectos fideles. Arcam ergo, quam surgere precatus erat, per partes Ecclesiæ distinguit. Sacerdotes, ut in Veteri Testamento sacerdotes diversis ornamentis, ita evangelici sacerdotes diversis virtutibus adornantur: hæc sunt ornamenta, quæ Deus exigit. Quæ enim legales pontifices in vestibus gestabant, illa evangelici sacerdotes in cordibus habere debent. 1

11Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. + 131.11 Juravit. CASS. Tertia pars, ubi dicit promissiones Dei factas ædificatæ Sion, id est Ecclesiæ. Et loquitur David in sua vel in totius Christi persona. Et non frustrabitur alias non pœnitebit. AUG. Pœniteri dicitur Deus, etc., usque ad in enim facis quia erraveras: ille facit, et liberat. De fructu ventris tui. Poterat dicere ex fructu femoris tui, etc., usque ad quia quos David temporaliter rexit, Christus spiritualiter. 1

Read all of Psalmorum 131

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 131:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 131:9Psalmorum 131Psalmorum 131:11 →