The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 138 › Psalmorum 138:14

Psalmorum 138:14

Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. + 138.14 Confitebor tibi. CASS. Tertia pars, ubi dicit, revolanti ad Deum, Deo illuminante, renes possidente, quanta est exsultatio et multiplicatio. Anima mea cognoscet nimis. AUG. Jam cognoscit anima mea valde: ante erat mira scientia tua ex me, nec poteram ad eam; sed modo possum, quia noctem illuminasti, renes possedisti, de utero suscepisti, id est, quia venit mihi gratia tua, et illuminavit me. 1

Vulgata (Latina)

In Context

13Quia tu possedisti renes meos; suscepisti me de utero matris meæ. + 138.13 Quia tu possedisti renes meos. ID. Unde hæc differentia tibi? quia interior possessor non solum cor, id est cogitationes tenet, sed et renes, id est delectationes: ut non delectet lux noctis, sed lux sapientiæ suæ. 1

15Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terræ. + 138.15 Non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto. ID. Os ab osse, non ab ore, etc., usque ad unde Apostolus: Quasi tristes, semper autem gaudentes. BASIL. Iterum de præscientia Dei loquitur, aut omnia illius arcana esse dicit, aut aliud quod dicit, opificium videlicet et figurationem. Substantia mea in inferioribus terræ. AUG. In carne et tamen os non cedit malis hujus inferioris, etc., usque ad non ergo desperent. 1

Read all of Psalmorum 138

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 138:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 138:13Psalmorum 138Psalmorum 138:15 →