The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 138 › Psalmorum 138:15

Psalmorum 138:15

Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terræ. + 138.15 Non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto. ID. Os ab osse, non ab ore, etc., usque ad unde Apostolus: Quasi tristes, semper autem gaudentes. BASIL. Iterum de præscientia Dei loquitur, aut omnia illius arcana esse dicit, aut aliud quod dicit, opificium videlicet et figurationem. Substantia mea in inferioribus terræ. AUG. In carne et tamen os non cedit malis hujus inferioris, etc., usque ad non ergo desperent. 1

Vulgata (Latina)

In Context

14Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. + 138.14 Confitebor tibi. CASS. Tertia pars, ubi dicit, revolanti ad Deum, Deo illuminante, renes possidente, quanta est exsultatio et multiplicatio. Anima mea cognoscet nimis. AUG. Jam cognoscit anima mea valde: ante erat mira scientia tua ex me, nec poteram ad eam; sed modo possum, quia noctem illuminasti, renes possedisti, de utero suscepisti, id est, quia venit mihi gratia tua, et illuminavit me. 1

16Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis. + 138.16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes, etc. ID. Qui hucusque locutus est ex persona corporis, hic jam loquitur ex persona capitis. Dies formabuntur. Alias Per diem errabunt. Dies hic manens adhuc erat Christus, etc., usque ad quia facti apostoli duces et pastores Ecclesiæ. Quasi merito ego illos confortavi, etc., usque ad in promissione dictum est Abrahæ: Multiplicabo semen tuum sicut stellas cœli et sicut arenam maris. 1

Read all of Psalmorum 138

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 138:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 138:14Psalmorum 138Psalmorum 138:16 →