bible.software › Psalmorum › Psalmorum 138 › Psalmorum 138:17
Psalmorum 138:17
Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum. 1
Vulgata (Latina)
In Context
16Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis. + 138.16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes, etc. ID. Qui hucusque locutus est ex persona corporis, hic jam loquitur ex persona capitis. Dies formabuntur. Alias Per diem errabunt. Dies hic manens adhuc erat Christus, etc., usque ad quia facti apostoli duces et pastores Ecclesiæ. Quasi merito ego illos confortavi, etc., usque ad in promissione dictum est Abrahæ: Multiplicabo semen tuum sicut stellas cœli et sicut arenam maris. 1
18Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum. + 138.18 Adhuc sum tecum, etc. Sicut ante mortem, quod putaverunt se tulisse Judæi. Vel, adhuc, id est, ipsa morte, quod non videtur de mortuo. Vel, etsi resurrectio sit signum deitatis, tamen adhuc sum occultus pluribus, tecum, id est, ut tu. AUG. Adhuc sum tecum. Nondum cum ipsis per notitiam, quia nondum agnoscunt, quia non mox post resurrectionem Christum agnoverunt. Vel, toto hoc tempore tecum sum in occulto ad dexteram Patris, antequam reveletur in ea claritate qua venturus est. 1
Read all of Psalmorum 138
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 138:17