Psalmorum 138:18
Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum. + 138.18 Adhuc sum tecum, etc. Sicut ante mortem, quod putaverunt se tulisse Judæi. Vel, adhuc, id est, ipsa morte, quod non videtur de mortuo. Vel, etsi resurrectio sit signum deitatis, tamen adhuc sum occultus pluribus, tecum, id est, ut tu. AUG. Adhuc sum tecum. Nondum cum ipsis per notitiam, quia nondum agnoscunt, quia non mox post resurrectionem Christum agnoverunt. Vel, toto hoc tempore tecum sum in occulto ad dexteram Patris, antequam reveletur in ea claritate qua venturus est. 1
Vulgata (Latina)
In Context
17Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum. 1