bible.software › Psalmorum › Psalmorum 138 › Psalmorum 138:4
Psalmorum 138:4
et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea. + 138.4 Et omnes vias meas: antequam irem eas, et permisisti me in labore ire, ut redirem si nollem laborare, hoc fateor. Quia non est dolus in lingua mea: jam in tua gratia justificati. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
All the kings of the earth shall praise thee, O LORD, when they hear the words of thy mouth.
In Context
3Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti: + 138.3 Intellexisti. CASS. Præscientia deitatis hic ostenditur, etc., usque ad quia homo assumptus divinæ substantiæ non potest æquari. De longe. AUG. Cum adhuc in peregrinatione sum, antequam ad patriam veniam, ut filio minori redeunti occurit pater, quia intellexit ejus cogitationes de longinquo, quia apud se dixerat egestare confectus: Surgam et ibo ad patrem meum. Semitam meam, scilicet malam, qua ivi, patrem deserens. Et funiculum. Alias limitem, quousque perveni: longe quidem ieram, sed tu ibi. Ut deprehensus fugitivus loquitur, sequente se vindicta Dei. 1
5Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam. + 138.5 Novissima mea, quando porcos pavi, Antiqua, quando partem substantiæ petii, hoc secundum parabolam. Sed mystice, Antiqua, quando per antiquum peccatum lapsi sumus: Novissima, pœna, quando in hanc mortalitatem venimus, quæ est ultima, si redire volumus alioquin restat æterna. Formasti me, ad labores, ad quos omnes nati sumus. Posuisti. Alias Gravasti manum, vindicem, gravantem superbum salubriter, ut erigat humilem, in gravata manu. 1
Read all of Psalmorum 138
Cross References
Psalms 72:11Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso? + 72.11 Et dixerunt. AUG. Unde convertentur? etc., usque ad hoc est quare videbatur eis nescire hoc. Quomodo scit. ID. Non dicit, nescit: sed adhuc hæsitat et prope est sanitati: et de tam gravi infirmitate vicinior est salus, sicut vicina sanitate magis æstuant ægri. 1
Psalms 102:22Benedicite Domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.]
Isaiah 60:3Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. + 60.3 Ortus tui. ID. Quoniam scilicet ex aqua et Spiritu sancto nata es, omnes in splendore ortus primitivæ Ecclesiæ ambulamus, quia eamdem fidem habemus, eodem baptismo renascimur.
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 138:4