Psalmorum 139:14
Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.] + 139.14 Verumtamen. CASS. Conclusio psalmi ubi dicit quod si boni liberati sint, et de inimicis vindicati, non tamen sibi dant, sed Deo, unde, et habitabunt cum eo. Habitabunt cum vultu tuo. Quia Deum, sicut est, videbunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum. 1
Cross References
Genesis 1:26et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra. + 1.26 Faciamus hominem. AUG., ibid., c. 19 Insinuatur pluralitas personarum Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et statim unitas deitatis, cum dicitur: Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei, non Pater ad imaginem tantum Filii. Non enim vere diceretur ad imaginem nostram; sed ita dictum est: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei, ac si diceretur ad imaginem suam. Cum autem dicitur ad imaginem Dei, cum superius dictum sit, ad imaginem nostram, significatur quod non agit pluralitas personarum, ut plures deos credamus, sed ut Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unum Deum accipiamus. Faciamus hominem. BEDA, in Hexæm. Apparet quare dictum sit ut cætera fierent, etc., usque ad sed ut veram post mortem se carnem recepisse monstraret. Et præsit, etc. AUG., lib. III de Gen. c. 20 Notandum etiam quia cum dixisset ad imaginem nostram, continuo subjunxit: Et præsit piscibus maris et volatilibus cœli. Ut scilicet intelligamus in hoc factum hominem ad imaginem Dei, in quo irrationabilibus antecellit. Id autem est ratio, vel mens, vel intelligentia, vel si alio nomine commodius vocetur, in quo scilicet contemplandæ veritati inhæret.
Psalms 40:5Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi. 1
Psalms 111:2Potens in terra erit semen ejus; generatio rectorum benedicetur. + 111.2 Potens. AUG., CASS. Ecce præmia illius beati. Semen ejus. Id est, merces boni operis; Erit potens in terra, non hac, ubi derisui, sed cœlesti. Vel etiam hic in isto tempore, quo minus videtur. Semen, opera misericordiæ unde messis æterna. Potens, quia re minima, etiam ut magna, regnum cœlorum emitur. Generatio. Non carnis sed imitationis. Vel opera rectorum. Recti sunt, qui non resistunt Patri emendanti, et credunt promittenti, non credunt perisse opera sua, cum non eis temporaliter retribuitur. Sunt enim qui bona illa agunt, mercedem hic a Deo sperantes, vel hominibus placere volentes, quod non beatus vir: et tamen, 1