Psalmorum 143:10
Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno, + 143.10 Gladio. AUG. Quas superius dixit aquas, ipsum hic dicit gladium; unde et hic subdit quod ibi: Et erue me de manu filiorum alienorum. Maligno. De quo: Lingua eorum gladius acutus Psal. 56.. Est et benignus gladius, de quo Dominus ait: Non veni pacem mittere, sed gladium Matth. 10.. Hic est gladius bis acutus Apoc. 19., utroque acumine præpotens, scilicet Veteris et Novi Testamenti, quo omnis putredo a membris Christi abscinditur. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 9:22Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israël in eodem loco, et non proficiscebantur: statim autem ut recessisset, movebant castra.
Psalms 22:1Psalmus David. [Dominus regit me, et nihil mihi deerit: + 22.1 Psalmus David. CASS. Propheta reditum populi de Babylone prædixit. Dominus regit me. Psalmus de misericordia, enumerans decem gratias, ut omnes sperent in misericordia Dei. AUG. Ecclesia loquitur de Christo. 1
Psalms 25:4Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. + 25.4 Non sedi. CASS. Complacui in veritate, quia non sedi. Odivi, quod est vitare mala. Et lavabo, quod est agere recta. Vani. CASS. Vani qui de caducis rebus laborant; impii hæretici, qui Scripturas pervertunt: illi superflua quærunt, hi venenosa. 1
Psalms 25:12Pes meus stetit in directo; in ecclesiis benedicam te, Domine.] + 25.12 Pes, id est, affectio, quæ facile labi solet, stetit immobilis contra omnia scandala, tendens ultra, et persistens in directo. Et quia sic redimis in Ecclesiis, benedicam. Stetit. CASS. Etsi undique concussus, vel confusus scandalis.
Psalms 118:28Dormitavit anima mea præ tædio: confirma me in verbis tuis. 1