The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 143 › Psalmorum 143:14

Psalmorum 143:14

boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. + 143.14 Oves eorum fetosæ. Ad litteram, quia vult eos ostendere caducis rebus hærere. Quasi dicat: Peculium eorum fetosum, cum ipsi fide steriles; unde mystice discipuli eorum, hæ oves sunt fetosæ, quia ipsi alios plures in errore generant. In egressibus. Non in ingressibus, quia totum bonum quod habere videntur, ab eis egreditur cito perituris. Boves. Non labore macri, sed otio pingues, ut his qui affluunt divitiis, cum ipsi sint a veritate jejuni. Vel mystice, boves, magistri terrenis affluunt. Maceriæ. Quæ de solis saxis in hortis sed vel vineis; nec ipsa ruit illis, ideo prosperi. CAS. Neque transitus, neque clamor, turbidus interrumpit quietem eorum, etc., usque ad quæ ducit ad mortem. 1

Vulgata (Latina)

In Context

13Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud; oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis; + 143.13 Promptuaria. Corda diversis rebus facta: unde pessimas eructationes exhalant, quæ fetent. Ex hoc in illud. Instabiles, quia non habent radicem veritatis. 1

15Beatum dixerunt populum cui hæc sunt; beatus populus cujus Dominus Deus ejus.] + 143.15 Beatum. Non inde reprehendit quia his abundant, sed quia pro dextera habent, id est, pro beatitudine: et hæc est vanitas quam locuti sunt. His et Abraham, et Isaac, et Jacob, abundavit. Felicitas est sinistra, id est temporalis, mortalis.

Read all of Psalmorum 143

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 143:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 143:13Psalmorum 143Psalmorum 143:15 →