bible.software › Psalmorum › Psalmorum 143 › Psalmorum 143:13
Psalmorum 143:13
Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud; oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis; + 143.13 Promptuaria. Corda diversis rebus facta: unde pessimas eructationes exhalant, quæ fetent. Ex hoc in illud. Instabiles, quia non habent radicem veritatis. 1
Vulgata (Latina)
In Context
12Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua; filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi. + 143.12 Quorum filii. Hic, qui sint alieni, et quæ illorum dextera iniquitatis, et qualiter locuti sunt vanitatem, exponit. AUG. Felicitatem eorum enumerat, hæc est dextera eorum, hæc est vanitas, quam loquuntur, dum hæc dicunt beatitudinem. CASS. Quorum filii. Vel, mystice hæc possunt intelligi ab illo loco, etc., usque ad sed novis erroribus pullulaverunt. Filiæ. CASS. Quæ non habent vires constantiæ. Compositæ. Non natura pulchræ, sed ab hominibus compositæ. Hæ filiæ sunt cogitationes vel prædicationes eorum qui non habent veram Ecclesiam, sed similitudinem. 1
14boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. + 143.14 Oves eorum fetosæ. Ad litteram, quia vult eos ostendere caducis rebus hærere. Quasi dicat: Peculium eorum fetosum, cum ipsi fide steriles; unde mystice discipuli eorum, hæ oves sunt fetosæ, quia ipsi alios plures in errore generant. In egressibus. Non in ingressibus, quia totum bonum quod habere videntur, ab eis egreditur cito perituris. Boves. Non labore macri, sed otio pingues, ut his qui affluunt divitiis, cum ipsi sint a veritate jejuni. Vel mystice, boves, magistri terrenis affluunt. Maceriæ. Quæ de solis saxis in hortis sed vel vineis; nec ipsa ruit illis, ideo prosperi. CAS. Neque transitus, neque clamor, turbidus interrumpit quietem eorum, etc., usque ad quæ ducit ad mortem. 1
Read all of Psalmorum 143
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 143:13