The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 144 › Psalmorum 144:16

Psalmorum 144:16

Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. + 144.16 Aperis tu manum. ID. Etsi non das aliquando, das tamen opportune: differs quidem, non aufers. 1

Vulgata (Latina)

In Context

15Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. + 144.15 Oculi omnium in te sperant, Domine. ID. De justitia latius agit, ut qui misericordem audit, justum timeat: et justitiæ est ut sperantes satiet corporaliter vel spiritualiter. Non semper enim danda est esca, sed in tempore opportuno: multis enim petentibus salubriter differtur. Et tu das escam illorum in tempore opportuno. ID. Dat ergo medicus ægro quod convenit, etc., usque ad benedicens Deum in omni tempore. 1

17Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. + 144.17 Justus. CAS. Ipso nomine justitiam aperit, ut manifeste ostendatur hic laus de justitia esse. Viæ sunt dispositiones et voluntates, quæ omnes justæ, etiam si verberat. Viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Sciendum quod Viæ ad dispositionem pertinent, opera ad effectum: hæc secundum nos dividuntur. Sed apud illum, hoc est velle, quod facere: quia ex ejus voluntate res habent esse. 1

Read all of Psalmorum 144

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 144:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 144:15Psalmorum 144Psalmorum 144:17 →