Psalmorum 144:17
Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. + 144.17 Justus. CAS. Ipso nomine justitiam aperit, ut manifeste ostendatur hic laus de justitia esse. Viæ sunt dispositiones et voluntates, quæ omnes justæ, etiam si verberat. Viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Sciendum quod Viæ ad dispositionem pertinent, opera ad effectum: hæc secundum nos dividuntur. Sed apud illum, hoc est velle, quod facere: quia ex ejus voluntate res habent esse. 1
Vulgata (Latina)