The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 147 › Psalmorum 147:2

Psalmorum 147:2

Quoniam confortavit seras portarum tuarum; benedixit filiis tuis in te. + 147.2 Confortavit seras portarum tuarum. AUG. Nota clausam esse janam januam admissis prudentibus, et exclusis fatuis virginibus, ut nemo jam exeat vel intret. Et congrue post laudis admonitionem subdit de clausis januis: clausa enim janua Jerusalem secure laudat, quia nemo exiit unde doleat; nemo intrat quem timeat, unde sint scandala. scandala. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The LORD doth build up Jerusalem: he gathereth together the outcasts of Israel.

In Context

1Alleluja. [Lauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion. + 147.1 Alleluia. Psalmus iste facit amorem futuræ Jerusalem. Aggæi et Zachariæ dicitur, qui in captivitate reparationem Jerusalem prophetaverunt, quæ, ut Jeremias prædixit, post septuaginta annos facta est, id est, post volubilitatem totius temporis, quod septem diebus agitur. Lauda, Jerusalem. CASS. Totus hic psalmus potentiam Dei prædicat. Primo, dicit bona futuræ Jerusalem, secundo, dicit quæ bona hic dantur sanctis, ibi: Qui emittit. AUG. In captivitate adhuc constitutus propheta, etc., usque ad qui audivimus sic ructantem. 1

3Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te. + 147.3 Adipe frumenti. ID. Pane qui de cœlo descendit: in mundo carne clausus est, sola fide cognitus, tunc videbitur sicut est. 1

Read all of Psalmorum 147

Cross References

Ezra 2:64Omnis multitudo quasi unus, quadraginta duo millia trecenti sexaginta:

Nehemiah 3:1Et surrexit Eliasib sacerdos magnus, et fratres ejus sacerdotes, et ædificaverunt portam gregis: ipsi sanctificaverunt eam, et statuerunt valvas ejus, et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam, usque ad turrim Hananeel. + 3.1 Et surrexit Eliasib sacerdos. BEDA in Esdram, tom. 2, lib. 3. Id est, pontifex temporis illius filius Joachim, qui post patrem suum Jesum filium Josedec, non parvo tempore pontificatum tenuit. Et recte restauratio civitatis a sacerdote magno et fratribus ejus cœpit: ut qui gradu præcesserant ordinis, exemplum fierent aliis in bonis operibus. Et bene ædificantibus sacerdotibus adjungitur: Et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam usque ad turrim Hananæl. Ædificant enim sacerdotes in centenario numero cubitorum, cum omnes quos erudiunt, amore et desiderio æternorum incendunt. Nam centum, quæ in computo digitorum de læva transeunt in dexteram, cœlestia bona figurant, quæ comparatio terrenorum quasi dextera ad sinistram sunt. Et ædificaverunt. ID., ibid. Vetus translatio habet, etc., usque ad et in illa laventur. ID., ibid. Videtur juxta litteram; etc., usque ad sola internæ retributionis intentione protendunt. Portam gregis. Quæ, scilicet, respicit Joppen et Diospolim, id est, Lyddam, vicinior mari inter cunctas vias Jerusalem; quæ nunc porta David fertur appellari, et esse prima portarum ad occidentem montis Sion. Huic opinioni consentire videntur Verba dierum, ubi scriptum est de Manasse rege Juda: Post hoc ædificavit murum extra civitatem David, etc. II Par. 12. BED., ibid. Typice autem, sicut grex significat Domini fideles, etc., usque ad temporibus autem Ezechiæ duplicatum fuisse murum civitatis Verba dierum sic ostendunt: Ædificavit quoque agens industrie omnem murum, etc. II Par. 23. Typice autem iste Sophonias vocem clamoris a porta piscium et ululatum audivit a secunda: quia ab hostibus utramque dejiciendam præcognovit. Fidem enim et opera doctorum per quæ ab undis vitæ corruptibilis cæteros erui, et in Ecclesiam oportebat induci, vidit diaboli insidiis terræ esse sternenda, id est, per appetitum terrenæ voluptatis cœlestibus gaudiis esse privandos. Bene autem ab utraque porta, prima, scilicet, et secunda, interiori et exteriori, vocem clamoris et ululatus audivit: quia exterius opera, et intus corda diabolo impugnante vidit subvertenda. Sed quia Dominus erigit elisos, Nehemias portam piscium post ruinam narrat instauratam: quia si aliqui prædicatorum peccando corruerint, non deerunt usque in finem sæculi, qui succedentes portas justitiæ Domino adjuvante fidelibus bene vivendo et prædicando aperiant. Ipsi texerunt. ID., ibid. Hic versus etiam de cæteris portis, etc., usque ad qui plus periculi nobis laudando afferant, quam salutaris adminiculi a nobis videndo referant.

Nehemiah 6:16Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universæ gentes quæ erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc. + 6.16 Universæ gentes. ID., ibid. Qui autem structores sanctæ civitatis terrere volebant, etc., usque ad et ab Ecclesia expulsi.

Psalms 102:17Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum, + 102.17 Et justitia. AUG. Misericordia et justitia retributio est. Dicit, super filios filiorum; multi justi non habent filios, nedum filios filiorum, sed filii sunt opera; filii filiorum merces operum. 1

Isaiah 11:11Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris. + 11.11 Residuum. ID. Apostolus: Reliquiæ salvæ fient. Tradunt enim historiæ quod apostoli toto orbe diffusi prædicaverunt Evangelium: et quidem Persas, Indosque penetraverunt, ut Æthiopia manum daret Deo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 147:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 147:1Psalmorum 147Psalmorum 147:3 →