Nehemiæ 6:16
Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universæ gentes quæ erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc. + 6.16 Universæ gentes. ID., ibid. Qui autem structores sanctæ civitatis terrere volebant, etc., usque ad et ab Ecclesia expulsi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 14:25et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Ægyptii: Fugiamus Israëlem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos.
Joshua 2:9Novi quod Dominus tradiderit vobis terram: etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terræ.
Joshua 5:1Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhæorum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israël.
Nehemiah 4:1Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod ædificaremus murum, iratus est valde: et motus nimis subsannavit Judæos, + 4.1 ... Sanaballat... motus nimis subsannavit Judæos. BEDA in Esdram, lib. 3, cap. 19, tom. 2. Plane ira hæreticorum est. Hæc sunt verba eorum qui se Samaritanos cognominant, id est, custodes legis Dei, etc., usque ad et ornamenta virtutum moribus emendati consequantur.
Nehemiah 6:1Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod ædificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis),
Psalms 126:2Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum, + 126.2 Labores manuum. ID. Et nota quod a pluribus cœpit dicens: Beati: sed quia omnes unum sunt in Christo singulariter, sequitur, Labores manuum tuarum. AUG. Labores fructuum dicit, cum deberet dicere: Fructum laborum; sed quia et labores cum gaudio sumuntur propter spem, et ipsi jucundant, et modo sunt cibus; sed jucundior eorum fructus erit, quando sancti venient cum exsultatione portantes manipulos suos. 1