bible.software › Psalmorum › Psalmorum 17 › Psalmorum 17:30
Psalmorum 17:30
Quoniam in te eripiar a tentatione; et in Deo meo transgrediar murum. + 17.30 In Deo meo. CASS. Deus enim meus, est via, qua itur ad cœlum, impolluta. Vel, via qua venit in mundum sancta et immaculata Virgo. Et quidquid dixit Spiritu sancto examinatum est, id est, utile et honestum: ut sapiens, quidquid dicit, prius apud se dijudicat. Transgrediar. Ibid. Diruere non penitus potest homo, sed ope Dei transit murum obstaculum peccatorum. 1
Vulgata (Latina)
In Context
29Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas. + 17.29 Lucernam. Ibid. Fuerunt prædicatores, in quibus lux, id est, cognitio veritatis, qua illuminaverunt alios, unde: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Tenebras. AUG. eos, qui adhuc sunt in tenebris. Meas. Prædestinatione. 1
31Deus meus, impolluta via ejus; eloquia Domini igne examinata: protector est omnium sperantium in se. + 17.31 Deus meus. Ibid. Et continuando sequitur: Eripies me de contradictionibus populi. Cætera interponit ad commendationem. Eloquia. Igne examinationis probantur. Omnium. Ibid. Nullus excipitur, nisi qui sperare non vult. 1
Read all of Psalmorum 17
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 17:30