The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 17 › Psalmorum 17:31

Psalmorum 17:31

Deus meus, impolluta via ejus; eloquia Domini igne examinata: protector est omnium sperantium in se. + 17.31 Deus meus. Ibid. Et continuando sequitur: Eripies me de contradictionibus populi. Cætera interponit ad commendationem. Eloquia. Igne examinationis probantur. Omnium. Ibid. Nullus excipitur, nisi qui sperare non vult. 1

Vulgata (Latina)

In Context

30Quoniam in te eripiar a tentatione; et in Deo meo transgrediar murum. + 17.30 In Deo meo. CASS. Deus enim meus, est via, qua itur ad cœlum, impolluta. Vel, via qua venit in mundum sancta et immaculata Virgo. Et quidquid dixit Spiritu sancto examinatum est, id est, utile et honestum: ut sapiens, quidquid dicit, prius apud se dijudicat. Transgrediar. Ibid. Diruere non penitus potest homo, sed ope Dei transit murum obstaculum peccatorum. 1

32Quoniam quis deus præter Dominum? aut quis deus præter Deum nostrum? + 17.32 Quoniam quis. Ibid. Deus dico: quia quis est alius Deus, nisi qui et Dominus in rebus est? Et quia in Judæa notus, non dii gentium; hæc contra paganos, qui multos sibi fingunt. 1

Read all of Psalmorum 17

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 17:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 17:30Psalmorum 17Psalmorum 17:32 →