Psalmorum 2:3
Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. + 2.3 Dirumpamus. AMB. Vel convenerunt, dicentes: Dirumpamus rationes eorum, Domini et Christi, vel Christi et discipulorum, quibus nos sibi astringere volunt. AUG. Et si aliter posset dici apertius illis convenit qui nolunt jugum Christi sibi imponi. Vincula. Promissiones vitæ æternæ, et comminationes gehennæ, per quæ volunt nos sibi subjugare. Projiciamus. Destructis rationibus, dominium ipsius a nobis excutiamus. Ibid. Jugum, id est, legem: sed qui habitat in cœlis. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Let us break their bands asunder, and cast away their cords from us.
In Context
Cross References
Jeremiah 5:5Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum; ruperunt vincula. + 5.5 Ecce magis, etc. Juxta tropologiam. Qui magni putantur in Ecclesia, quia solvunt jugum et rumpunt vincula, traduntur in ignominias passionum, ut faciant quæ non conveniunt. Vincula. HIER. Præceptorum Dei, non Pharisæorum, de quibus dicitur: Dirumpamus vincula eorum et projiciamus a nobis jugum ipsorum Psal. 1..
Luke 19:27Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.