The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 19 › Luke 19:27

Luke 19:27

Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But those mine enemies, which would not that I should reign over them, bring hither, and slay them before me.

In Context

26Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. + 19.26 Et abundabit. Mystice: cum omnis Isræl salvus erit, tunc plenitudo spiritualis gratiæ quam modo torpenter exercemus, doctoribus illius temporis abundanter conferetur.

28Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam. + 19.28 Et his dictis. Finita parabola, vadit Hierosolymam, ut ostenderet de ejusdem maximæ civitatis eventu parabolam fuisse præmissam, quæ non longe post, et ipsum occisura ob odium regni ejus hostili clade sit peritura.

Read all of Luke 19

Cross References

Numbers 14:36Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes terræ quod esset mala,

2 Samuel 23:7Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensæ comburentur usque ad nihilum.] + 23.7 Et si quis. Qui scilicet communicans peccatis alienis propter cordis sui duritiam, iniquitatum pondere premitur, et jaculis peccatorum confoditur, ejusque opera æternis ignibus digna, ad nihilum redigentur.

Psalms 2:9Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. + 2.9 Reges eos. AUG. Partim reges, partim franges, secundum illud: Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum Luc. 2., ut qui justus est, justificetur adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc Apoc. 22.. Virga ferrea. CASS. Potestas Christi, virga ferrea; peccator, vas figuli, quod et luteum et facile frangitur. 1

Isaiah 66:6Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. + 66.6 Vox populi de civitate. Adveniente Romano exercitu, secundum Josephum, divisi sunt Judæi in tres partes de principatu contendentes. Alii sibi alium principem præponentes Pars autem populi et sacerdotum, tenebant templum, arcem vero et regiam domum pars populi et principum, reliquam vero civitatem tertia pars et maxime vulgus. Pugnabant ergo et extra contra hostes, et intra contra cives. Romanis ergo urbem irrumpentibus audita est vox populi plangentis de civitate, vox sacerdotum, et qui cum ipsis erant de templo. Vox etiam Domini audita est in Romanis exsultantibus, qui etiam nutu Dei venerunt, reddentis reddentes retributionem inimicis suis, scilicet Judæis, per Romanos.

Nahum 1:2[Deus æmulator, et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 19:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 19:26Luke 19Luke 19:28 →