The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 2 › Psalmorum 2:7

Psalmorum 2:7

Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. + 2.7 Dominus dixit. Persona regnantis. Filius meus. AUG. Ideo do tibi gentes hæreditatem potius quam alicui obedienti: quia Filius per naturam, et consubstantialis ineffabili genitura. Hodie. Ibid. Etsi possit accipi de die qua secundum hominem natus est, tamen hodie quia præsentiam significat, de sempiterna generatione sapientiæ Dei accipiatur. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I will declare the decree: the LORD hath said unto me, Thou art my Son; this day have I begotten thee.

In Context

6Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. + 2.6 Ego autem. CASS. Secundo, inducit verba ejus de omnipotenti regno et inenarrabili generatione sua, ubi de divinitate et humanitate ejus discimus. Rex. ID. Sic et reges terræ ab eo constituti. Prædicans super Sion, sic et prophetæ, Filius, sic et Isræl, Genui te. Hoc soli Christo. 1

8Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. + 2.8 Postula. AUG. Ad susceptionem hominis pertinet: quæ pro salute hominum facta, secundum quam interpellat pro nobis. Hæreditatem. CASS. Hæreditas ab hero, quod in ea potestate libera dominetur. 1

Read all of Psalmorum 2

Cross References

2 Samuel 7:14Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum.

Isaiah 46:10Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. + 46.10 Annuntians. Per prophetas, ut cum prædicta implevero per divinationem, id est prophetam prædicentem futura, probem divinitatem meam. Novissimum. Nos sumus in quos fines sæculorum devenerunt I Cor.. 10.. Et alibi: At ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum Gal. 4.. Et Joannes: Filioli, inquit, novissima hora est I Joan. 2.. Consilium: redimendi mundum per Filium, quasi, consilium meum statutum nunc dico, ut cum videritis effectum, sciatis nullum esse Deum nisi qui futura cognovit et fieri præcepit.

Matthew 8:29Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? + 8.29 Jesu fili Dei. HILAR. Magis suspicati quam nosse credendi sunt. AMBR. Jesu fili Dei. Tantum eis innotuit quantum voluit, etc., usque ad videbant in eo, non credebant. Ante tempus. Sciebant enim sibi futuram in Dei judicio, etc., usque ad fuerunt enim duo millia, ut Marcus ait. Torquere nos. Præsentia Christi tortura est eis; vel, torquentur dum de corporibus ejiciuntur, in quorum tortura delectabantur, sicut præsentia Dei refectio angelorum.

Matthew 17:5Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. + 17.5 Adhuc eo loquente. Ut discat qui tabernaculum quæsivit, in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gratia protegendos esse. Ecce nubes lucida, etc. Sicut baptizato Domino, sic et clarificato mysterium sanctæ Trinitatis ostenditur: quia gloriam ejus quam in baptismo confitemur credendo, in resurrectione laudabimus videndo. Spiritus sanctus ibi in columba, hic in nube lucida. Quia qui modo simplici corde fidem servat, tunc aperta visione quod crediderit contemplabitur, et ea gratia qua illustrabitur, protegetur. Et ecce vox, etc. Quia imprudenter quæsivit, responsionem Domini non meruit: sed vox Patris de Filio testatur, docetque Petrum, et in eo cæteros veritatem. Hic est Filius. Moyses et Elias sunt servi, et nobiscum debent in cordibus Domino præparare tabernaculum. Ipsum audite. Hoc jam Pater præcipit, quod Moyses incarnationi testimonium dans prædixit: Prophetam suscitabit Deut. 18., etc. Quasi diceret: Iste est quem Moyses promisit.

John 1:18Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.] + 1.18 Deum nemo vidit unquam. Id est, nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est, unde dictum est Moysi: Non videbit me homo et vivet Exod. 33., id est, nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adjecit Deus Moysi: Sta in foramine petræ, et cum pertransiero videbis posteriora mea Ibid.. Petra, id est, Christus, foramen, crucis patibulum, pertransiero, id est, transiero de mundo ad Patrem. Posteriora, ortus ejus, passio, resurrectio, ascensio, per quæ credita ad ejus beatitudinem et visionem pervenimus. Quod legitur Deum apparuisse hominibus sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subjectam creaturam, intelligendum est, visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura factæ sunt, quibus Deum vidisse perhibentur. Unigenitus Filius, etc. Quæ sit summa gratiæ et veritatis, breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis, unde: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quæ in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses nedum per eum data sit gratia, sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit: Ostende mihi teipsum Exod. 33., sed Filius qui est in secreto Patris narravit, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare Luc. 10.. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 2:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 2:6Psalmorum 2Psalmorum 2:8 →