Matthew 17:5
Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. + 17.5 Adhuc eo loquente. Ut discat qui tabernaculum quæsivit, in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gratia protegendos esse. Ecce nubes lucida, etc. Sicut baptizato Domino, sic et clarificato mysterium sanctæ Trinitatis ostenditur: quia gloriam ejus quam in baptismo confitemur credendo, in resurrectione laudabimus videndo. Spiritus sanctus ibi in columba, hic in nube lucida. Quia qui modo simplici corde fidem servat, tunc aperta visione quod crediderit contemplabitur, et ea gratia qua illustrabitur, protegetur. Et ecce vox, etc. Quia imprudenter quæsivit, responsionem Domini non meruit: sed vox Patris de Filio testatur, docetque Petrum, et in eo cæteros veritatem. Hic est Filius. Moyses et Elias sunt servi, et nobiscum debent in cordibus Domino præparare tabernaculum. Ipsum audite. Hoc jam Pater præcipit, quod Moyses incarnationi testimonium dans prædixit: Prophetam suscitabit Deut. 18., etc. Quasi diceret: Iste est quem Moyses promisit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 40:34Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas:
Deuteronomy 5:22Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius: et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. + 5.22 In duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi. ISID. Duo Testamenta, etc., usque ad sensibile scilicet et intelligibile.
Deuteronomy 18:19Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam.
Job 38:1Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:
Psalms 81:7Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. + 81.7 Sicut homines. AUG. Quasi: Cum cito, sicut homines, sitis morituri, non inde corrigimini; sed ut diabolus, qui carne non moritur, extollimini, ut cadatis: quia per superbiam diabolicam inviderunt gloriæ Christi, et viluit eis humilitas crucis. Sed, ut hoc vitium sanetur ex persona Prophetæ, subditur: Surge Deus, etc., sicut unus. Turba quæ cecidit dicitur unus, quia in superbia similis: Vos cadetis, sed: 1
Isaiah 42:21Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret.