The Bible Software
bible.softwarePsalmsPsalms 21 › Psalms 21:16

Psalms 21:16

Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me. + 21.16 Aruit tanquam testa virtus mea. CASS. Non ut fenum, sed ut testa quæ igne fit firmior. Lingua mea. AUG. Servaverunt præcepta mea apud se hi per quos locuturus eram: et per eos in cognationem eorum, qui erant pulvis mortis, deductus sum. 1

Vulgata (Latina)

In Context

15Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. + 21.15 Sicut aqua. Quando funditur aqua, etc., usque ad unde relicto eo fugerunt. CASS. Sicut aquæ sacramentum ablutio peccatorum, etc., usque ad et solidata est. Tanquam cera. Bene legis mysteria comparat ceræ, etc., usque ad quoniam circumdederunt. In medio ventris mei. AUG. Venter infirmos in Ecclesia, vel memoriam Ecclesiæ significat. 1

17Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos; + 21.17 Foderunt. ID. Evangelica narratio. Etsi hæc ad litteram, innuit fossio manuum, quod operibus ejus non crediderunt; pedum, quod Apostolos laceraverunt. CASS.: foderunt. Terra fossa fructum facit, sic fructum vitæ dedit Christus vulneratus. 1

Read all of Psalms 21

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalms 21:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalms 21:15Psalms 21Psalms 21:17 →