bible.software › Psalms › Psalms 21 › Psalms 21:17
Psalms 21:17
Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos; + 21.17 Foderunt. ID. Evangelica narratio. Etsi hæc ad litteram, innuit fossio manuum, quod operibus ejus non crediderunt; pedum, quod Apostolos laceraverunt. CASS.: foderunt. Terra fossa fructum facit, sic fructum vitæ dedit Christus vulneratus. 1
Vulgata (Latina)
In Context
16Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me. + 21.16 Aruit tanquam testa virtus mea. CASS. Non ut fenum, sed ut testa quæ igne fit firmior. Lingua mea. AUG. Servaverunt præcepta mea apud se hi per quos locuturus eram: et per eos in cognationem eorum, qui erant pulvis mortis, deductus sum. 1
18dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me. + 21.18 Dinumeraverunt omnia ossa mea. CASS. Proprie describitur pœna crucis. Sic ossa dinumeraverunt, id est, Apostolos; ne in majorem numerum crescerent, quærebant exstinguere. Inspexerunt me. ID. Cum diligentia et delectatione, cum a re crudeli soleant oculi averti. Ecce quam obstinati, non casu aliquid factum, nec tot miraculis cor mollitum. 1
Read all of Psalms 21
This Verse In Other Editions
Study Psalms 21:17