bible.software › Psalms › Psalms 21 › Psalms 21:18
Psalms 21:18
dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me. + 21.18 Dinumeraverunt omnia ossa mea. CASS. Proprie describitur pœna crucis. Sic ossa dinumeraverunt, id est, Apostolos; ne in majorem numerum crescerent, quærebant exstinguere. Inspexerunt me. ID. Cum diligentia et delectatione, cum a re crudeli soleant oculi averti. Ecce quam obstinati, non casu aliquid factum, nec tot miraculis cor mollitum. 1
Vulgata (Latina)
In Context
17Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos; + 21.17 Foderunt. ID. Evangelica narratio. Etsi hæc ad litteram, innuit fossio manuum, quod operibus ejus non crediderunt; pedum, quod Apostolos laceraverunt. CASS.: foderunt. Terra fossa fructum facit, sic fructum vitæ dedit Christus vulneratus. 1
19Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. + 21.19 Diviserunt sibi vestimenta mea, etc. AUG. Sacramenta ipsius potuerunt dividi per hæreses, sed non tunica desuper, id est, a Deo data; hæc est charitas vel unitas, quam nemo potest dividere. CASS. Sed forte et dono Dei quibusdam venit, etc., usque ad ut ramus olivæ a columba delatus ad arcam. AUG. Vel, per animam unicam caput et corpus, quod unum diversitates respuit. 1
Read all of Psalms 21
This Verse In Other Editions
Study Psalms 21:18