Psalms 21:3
Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi. + 21.3 Clamabo. AUG. De nobis, corpore suo dicit, ut cum forte dicit: Transeat a me calix iste, id est, putatur timuisse mori; sed pro suis infirmis qui timent mori, hæc dixit, sic et hæc vox membrorum est: Clamabo et non exaudies. Per diem, et non exaudies, et nocte et non ad insipientiam. CASS. Quia nullæ in eo tenebræ, et tamen non auditur ad salutem corporalem. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 16:13Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus: et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.
2 Samuel 5:3Venerunt quoque et seniores Israël ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Domino: unxeruntque David in regem super Israël. + 5.3 Seniores. ID. Prophetæ, apostoli pari fide et devotione ad Christum concurrunt. Unxeruntque. ID. David bis unctus dicitur, et Christus prius in Judæis, post in gentibus principatum sumpsit.
1 Chronicles 20:2Tulit autem David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema: manubias quoque urbis plurimas tulit;
Job 41:11De naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis.
Psalms 20:5Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, in sæculum, et in sæculum sæculi. 1
Psalms 59:10Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum: mihi alienigenæ subditi sunt. + 59.10 Moab olla spei meæ. Ibid. Filiæ male utentes patre, etc., usque ad cum charitas ardet contra ollam iniquitatis. CASS. Moab olla spei meæ. Vel per Moab, etc., usque ad unde spes mihi vitæ est. HIER. Olla, unde: Ollam succensam ego video, etc., usque ad: Ab illo ergo tribulationum olla in Ecclesia ebullit. 1