bible.software › Psalmorum › Psalmorum 30 › Psalmorum 30:17
Psalmorum 30:17
Illustra faciem tuam super servum tuum; salvum me fac in misericordia tua. + 30.17 Illustra. CASS. Manifestam fac benevolentiam tuam super me, ut sicut de moriente desperant, ita de resurgente confidant. AUG. Illustra. Appareat, qui ad te pertineat cum modo sit confusio; unde alibi: Discerne causam meam Psal. 41.; ne tamen se justificare videatur, subdit: Salvum me fac in misericordia, non in mea justitia. 1
Vulgata (Latina)
In Context
16in manibus tuis sortes meæ: eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me. + 30.16 Sortes meæ. ID. Vel tempora vitæ. AUG. Quia quando vis, vivimus, vel morimur: ideo eripe. Etsi justus, et occultus ordo electionis apud te est, ego tamen, etc., usque ad quæ, sine meritis, quos vult elegit. 1
18Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum; + 30.18 Invocavi. ID. Invocas Deum, quando in te vocas eum, et quando in domum cordis tui eum invitas. 1
Read all of Psalmorum 30
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 30:17